HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXIII: De tenebris

#Exod. X

Extenditque Moyses manum in coelum, et factae sunt tenebrae palpabiles, ut nec videri, nec moveri localiter possent Aegyptii, multi etiam mirabiliter compulsi sunt mori. Ubicunque autem erat Israel, lux erat. Et vocavit eos Pharao, et ait: Ite, universi, oves tamen et armenta remaneant. Et ait Moyses: Nec remanebit ex eis ungula, praesertim cum adhuc ignoremus quid debeamus immolare. Et ait Pharao: Cave ne ultra faciem meam videas, et moriaris.